et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et
metire templum Dei et altare et adorantes in eo
atrium autem quod est foris templum eice foras et ne
metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam
calcabunt mensibus quadraginta duobus
et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille
ducentis sexaginta amicti saccos
hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini
terrae stantes
et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum
et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic
oportet eum occidi
hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus
prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi
eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque
voluerint
et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de
abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet
illos
et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur
spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus
est
et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus
corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non
sinunt poni in monumentis
et inhabitantes terram gaudebunt super illis et
iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo
prophetae cruciaverunt eos qui inhabitant super terram
et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo
intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus
cecidit super eos qui viderunt eos
et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis
ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt
illos inimici eorum
et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima
pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina
hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et
dederunt gloriam Deo caeli
vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito
et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces
magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini
nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum
et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent
in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum
dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es
et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti
et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus
mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et
sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et
exterminandi eos qui corruperunt terram
et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca
testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces
et terraemotus et grando magna